, мне нужно перевести текст по латыни. Вожусь с ним уже второй день :
Senatores in templum convenerunt . Postquam in suis locis consederunt , Tiberius Aemilius Mamercinus , qui maior aetate erat , surrexit et ita cum eis egit : " Vetus est mos , patres conscripti , quo senatus a nobis , consulibus , statim post votorum nuncupationem de rebus divinis et humanis consulitur . Hunc morem servantes , rei publicae statum ostendemus . Raro , patres conscripti , in tam prospéris rebus convocamini . Nam per totum annum superiorem neque prodigiia perterriti sumus neque publica calamitate oppressi , praeterquam quod alterum consulem in bello cum finitimis populis amisimus . Quamquam id bellum ab hostibus acriter gerebatur , tamen saepius victores fuimus , quam victi . Sed maius bellum nobis imminet . Nam hostium copiae in dies augentur ; oppida eorum , quae antea parvis praesidiis custodiebantur , nunc cum maxima cura muniuntur . Itaque et nos novos exercitus parare cogimur . lubete , patres conscripti , non consules delectum habere et pecuniam , ad hoc bellum necessariam , ex aerario sumere . Sine mora hoc statuite . Qui sic putatis , in hanc partem discedite ; qui aliter , in alteram partem " . Maior pars probavit id , quod consule proponebatur . Ex sententia eorum senatus consultum factum est . Tum consul senatum dimisit . Ipse et collega eius cum plurimis amicorum domos reverterunt.